monumenta.ch > Plinius > sectio 158

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 158
{LVII} Draconitis sive dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se sentientis. [igitur dormientibus amputant]. Sotacus, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medicamenta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere.